[214] EPISTOLA XIV.

Praestantissimo ac Doctissimo

D. HECTORI ab HOXVIER,

Apud Trajectenses Praesidi, Domino suo observantissimo.

Ultraiectum.

S.P.

Ex eo die quo utrinque discessum est, Vir Praestantissime, nullas tuas accepi literas, quarum summo torqueor desiderio: quare ut eas ad me mittas, meque de omnibus rebus instruas, qui ex longo errore ac cursu tandem ad portum me deducere possunt, te etiam atque etiam rogo. Nam jactatum ultro citroque ac pene variis procellis concussum ac fractum pigere incipit hujus otii detestabilisque inertiae, cum passim videam alios quondam meos commilitones praeclaris facinoribus in ....tos, illustribus majorum imaginibus praeclariorem lucem addere, magnamque opinionem de se caeteris optimis quibusque praebere, quibus & prodesse & de iis quam optime mereri studeant dum ego inter sordes, seu sus quispiam lutulentus repens, vix notum quempiam compellare audeam, nedum ex me conditionem sciscitentur; ac inquirant, cogar vagam, imbecillam, inertemque eam profiteri; ac verendum (quod abominandum esset) ne reditus domum, (si aliquando contingeret) quam abitus minus ex honore & dignitate esset: nam ante abitum plurimas (amico loquor) in conjugio rei bene gerendae oportunitates omissas, speravi studio at iisque rebus me redimere posse: quae spes si me destituat, nonne merito dicar, operam & oleum perdidisse, instar canis, qui umbram carnis in aqua affectans, veram, quam rictu gerebat, omisit. Huic itaque meo malo, si aliquid tandem remedii adhibere possis considera. Illud interim tuum consilium expeto (libertati meae erga te ignosce) num unus aut alter salutandus erit munusculo, hoc est, amicitiae & affectus monumento, sive sit equus Phrysonicus, sive poculum, in ea re non me torquebit dispendium, modo id approbaveris, & modum (si honestum videbitur) praescripseris. Sunt enim quidam qui hujusmodi res non morantur: homines fortassis ejusmodi naturae, cujusmodi Philippus Rex Macedonum multos epistola sua ad filium existimat, judicans donis nullam amicitiam comparari: tametsi diversae scholae autores contra sentiant, quorum regula hodie praevalet, atque arcem tenet, cum & antecessores & veteriores rusticos, ut fibulae & historiae tradunt, quo animi affectum erga DEOS ostenderent, illorumque benevolentiam, atque, ut ita dicam, propitiationem redimerent, non semper pinguibus pretiosioribus victimis, sed & lacte, secundum cujusque facultates, litasse. Haec itaque tecum deliberatio eo pertinet, nequid temere, leviter, ac suspecte agam, quod prudentiae, gravitati, justitiae & temperantiae minus sit consentaneum, tametsi nihil hic cupiam, quod ab honesto non proficiscatur, neque illos ad aliud etiam aures applicaturum intelligam, quam quod rationi paret. Quare cum animi mei sententiam & coram nuper intellexisti, & nunc quoque perspectam habeas, causam meam atque adeo me ipsum tibi commendo. De Domini SCEPPERI sincerissima amicitia nunquam dubitavi, neque dubito, cui quod me commendas gratias habeo immortales, ac peto, ut pergas Domino Praesidi SCHORANO nondum mei memoriam excidisse, nuper casu ab aliis intellexi, cui ut per occasionem, sive coram sive epistola eam renovas precor. Quod si Fortuna mihi (quod absit) inviderit, tum proximum fortassis erit, ut repetam Franciam postea quam certa jam pax coegit. De meo domicilio si scire desideras, cum quodam meo hospite moror, qui Insulis ad miliare secessit extra oppidum, tibi habet egregium praedium, cum aedibus quoque elegantibus, fossis, ac hortis cinctum; nam & pestis non longe ab aedibus in urbe grassata est, in eo praedio, ut aliquamdiu apud illum haeream oravit ac obtulit, quod & facilius impetravit, cum propter amoenitatem & situm loci, tum etiam ob hominis candorem. In hoc itaque suburbano praedio aliquando otium fallo, cum Musis, ac horis interjectis a studiis venamur, aucupamus; nam hospes, ut est homo nobilis in meam gratiam alit canes & aves. Ita ut mihi satis arrident omnia. De D. GOETSCALKO tibi tristia cogor narrare; Is redux ex bello, postquam deplorata ferme valetudine Valencenas esset delatus, pridie quam satis concederet, illum adivi visitationis gratia, verum ita morbus linguam occupaverat, ut volentem loqui intelligere non potuimus. Regina Franciae dicitur jam esse Cameraci, cum octingentis equis Bruxellas itura. Vale Vir Doctissime, saluta neptem meam quaeso & Iuffer LUYTZ, & filias alias meas neptes. Misi famulum in Brabantiam, ut inquirat tuam epistolam, deinde forte transcursurus, si ita videbitur. Datum festinantissime ad miliare extra Insulas in pago nuncupato Lomme. Ipso die Sancti Lucae. MDXLIV.

Tuus ex animo

HAYO CAMMYNGA.